# Amoenitates academicae. Vol. 7 404

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/404

Hinc ad substantiam plantarum MEDULLAREM deducimur examinandam, utrum illa sit animata, ut animalium, quamvis nervos non habeat, & motum voluntarium manifestum, intra rigidam substantiam corticalem incarcerata, exserere nequeat. Interim ORDO FUNGORUM adeo jam videtur esse ab ordine vegetabilium distinctus, ac ordo Zoophytorum, vel in confinio saltem relinquuntur inter regnum animale & vegetabile, adeo ut nemo adhuc geodaetes naturae decidere potuerit, cui horum regnorum haec provincia potiori jure sit attribuenda. Si enim semina in vivos abeunt foetus animales, hi postea in vegetabiles transformantur fungos, concipi fere possunt velut insecta Progallica Reaumurii, aut Coccus llicis cocciferae, quae primum sunt insecta alacriter cursitantia, sed foemina statim post copulam rostro, in pectore sito, cortici sese adnectit, vivit immobilis & rostro tantum per corticem exsugit nutrimentum, intumescit quotidie in magnitudinem pisi, baccae rubrae adsimilata (unde etiam a veteribus pro vera bacca est habita, (ex qua llex baccifera dicta), intus meris impleta ovulis, quae intra matrem excluduntur, eamque totam consumunt. Verbo: uti Zoophyta e vegetabili efflorescunt in Animalcula, ita contraria naturae lege Fungi ex Animalculis adolescere in vegetabilia, si confirmetur haec Fungorum §. VIII. genesis. Credebatur antiquitus Generatio aequivoca, ita quidem, ut minima insecta & larvae ex corruptione & putredine generari putarentur. Percipi enim haud facile potuit, quomodo caseum vel cadavera vermiculi intrare queant, ut difficulter Harvaeus perspicacioribus persvadere poterat, omne vivum esse ex ovo, nec vulgo haec res etiamnum satis persva detur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
