# Amoenitates academicae. Vol. 7 405

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/405
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/405

Ubi primum observata est insectorum metamorphosis admiranda, qua Larva crassior, multis pedibus, repens vorax, in Papilionem alacrem, volitantem, sobrium, priori adeo dissimilem, ut dies nocti, commutatur, videbatur haec ipsis figmentis Ovidianis magis admiranda. Cognita vero inse ctorum metamorphosi, observabatur fructificatio & flos plantarum nihil esse nisi meram metamorphosin: folia Cardui in florem Echinopsis, Gundeliae s. Morinae admirabilem commutari; folia simplicia in pulcerrimami Amaryllidem, Gloriosam, Leonurum; ut viderentur ipsa naturae adyta penetrari detegendo prolepsin transformatam per praenumerationem. Cum primum observabantur Gorgoniae, Sertulariae & alia Zoophyta cum Polypis, nihil certi statui potuit, donec adnimadverterent haec tamquam vegetabilia, per metamorphosin abire in animalia, quemadmodum plantae in flores. Atque ultimum hoc inventum admirationem curiosorum vix satiavit, antequam alius hic naturae actus luditur, ubi inversa ratione animalium metamorphosis in Vegetabilia sit. Si haec igitur, ut credit illustrissimus auctor ad putredinem & fermentionem usque ducunt, fatendum est, res interea stupendas occurrere in minimis moleculis vivis. Annorum autem non paucorum labor erit fungorum omnium semina viva eorumque modum transformationis, nec non generationis & vegetationis leges investigare. Cum videmus vermiculos Fungorum seminales adeo esse subtiles, ut in gutta aquae milleni existere queant, & tamen oculis non observari, in aqua aeque ac antea pura & pellucida, facile concipimus, in ipso mucore, ubi tota planta sine microscopio vix conspicitur, semina esse ex proportione infinite subtiliora. Minima igitur animalia adeo sunt subtilia, ut cogitatione vix concipi queant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
