Latin
MUNDUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 406
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum igitur non est, quod haec, quae centies pulvillum minimum, qui in solis radiis obvolitat, subtilitate vincunt, volitare in aëre &ferri ubique possint ac se ubique disseminare. Cum etiam observamus, fungos &mucorem tantum in locis humidis crescere, mucoremque carnibus, panibus &cibariis quibusque humidis vel humido expositis aeri adhaerere: in tranquillo tantum &humido istos vigere patet. Pauxillum fungi in aedificiis (Mucoris septici), adeo celeriter accrescit, ut oculis fere cerni incrementum possit, &in pulverem seminalem infinite copiosum totus quantus resolvitur, unde facile concluditur, nullum vivens copiosius propagari &multiplicari, quam subtilissima haec animalcula, neque igitur mirum, quod ubique seri atque adesse possunt. Ex incredibili vi septica mucoris &Fungi concipimus horum seminalia animalcula obvia quaevis bumida corrodere, quemadmodum Termes in indiis; vires enim unitae fortius agunt. Hinc infinite multa credimus esse animalia nobis incognita, ut cum Syrachide merito dicamus: pauca haec videmus operum divinorum, multa sunt abscondita majora minorave his. Nonne igitur conjicere &inquirere debemus, an morbi, qui autumnali tempore, tempestate utplurimum humida, tranquilla &nebulosa, grassantur, originem debeant animalculis infinite parvis, his aut proximis, quae aëre ejusmodi contineantur, e. g. febres intermittentes, exacerbantes, &c.