# Amoenitates academicae. Vol. 7 406

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/406

Mirum igitur non est, quod haec, quae centies pulvillum minimum, qui in solis radiis obvolitat, subtilitate vincunt, volitare in aëre & ferri ubique possint ac se ubique disseminare. Cum etiam observamus, fungos & mucorem tantum in locis humidis crescere, mucoremque carnibus, panibus & cibariis quibusque humidis vel humido expositis aeri adhaerere: in tranquillo tantum & humido istos vigere patet. Pauxillum fungi in aedificiis (Mucoris septici), adeo celeriter accrescit, ut oculis fere cerni incrementum possit, & in pulverem seminalem infinite copiosum totus quantus resolvitur, unde facile concluditur, nullum vivens copiosius propagari & multiplicari, quam subtilissima haec animalcula, neque igitur mirum, quod ubique seri atque adesse possunt. Ex incredibili vi septica mucoris & Fungi concipimus horum seminalia animalcula obvia quaevis bumida corrodere, quemadmodum Termes in indiis; vires enim unitae fortius agunt. Hinc infinite multa credimus esse animalia nobis incognita, ut cum Syrachide merito dicamus: pauca haec videmus operum divinorum, multa sunt abscondita majora minorave his. Nonne igitur conjicere & inquirere debemus, an morbi, qui autumnali tempore, tempestate utplurimum humida, tranquilla & nebulosa, grassantur, originem debeant animalculis infinite parvis, his aut proximis, quae aëre ejusmodi contineantur, e. g. febres intermittentes, exacerbantes, &c.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
