# Amoenitates academicae. Vol. 7 407

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/407

Sic Haemitritea in inferioribus & humidis locis est frequentior; & omnes hae febres vere & aestate calidiori transeunt in Tertianas, sed autumno saepe producunt exanthemata seu petechias a minimis forte ejusmodi animalculis, sed copiosioribus oriundas. Grassantur vero haec mala, si non epidemice, tamen endemice, apud omnes fere in aëre ejusmodi fungis & mucoribus apto viventes, praeprimis in infimis concamerationibus habitantes & referri huc forte poterit Phthisis, & morbi complures. Praedium, in quo observabat Söderberg (*) vix ultra decennium ullos vivere habitatores, sed omnes eo habitatum concedentes morbis statim corripi, domos habuit loco depresso & humido sitas, quarum parietes inferne fungis, mucore & museis obducebantur. In locis igitur habitare altis, siccis, perflatis omni aevo optimum usum est ac saluberrimum, adeo ut febres intermittentes, nonnullis locis vix inveniantur. Hinc minima animalia, majorem forte edunt stragem, quam maxima, immo plures fortassis interimunt quam bella omnia. Ego vero conjectando ulterius progredi non sustineo. Dies & longioris aevi diligentia haec &

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
