Latin
CAPUT PRIMUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 409
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. deus optimus maximus universum hocce tot tantisque ornavit infinitae suae Sapientiae documentis, ut numerum eorum iniri non posse, unusquisque fateatur. Singulariter vero mirari oportet, legem, quam viventibus omnibur dedit, ut individua, quaeque sint, suam tamen edendo prolem, genera singula speciesque propogent, &in sua sic quaeque vivant progente; quam legem neque homo animantium reliquorum Dominus effugere potuit. Quamvis etiam innumerae sint, quas Summus Ille Fabricator creavit, plantae, &innumera animalia, uti Mammalia, Aves, Amphibia, Pisces, Insecta, Vermes, omnia tamen ita disposuit, ut quaecunque plantae, animalia quaevis, propriis &quasi ex edicto sibi destinatis sustententur alimentis; sine quibus quocunque horulae momento evanescerent. Nam unumquodque eorum, non dicam, genus, sed etiam unaquaeque species, habet suos proprios a natura proventus &Oëconomiam, &id quidem eam ob caussam, ut ne alter alterum cibo privaret incommodoque afficeret &ordo indè turbaretur.