# Amoenitates academicae. Vol. 7 409

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT PRIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/409

CAPUT PRIMUM. deus optimus maximus universum hocce tot tantisque ornavit infinitae suae Sapientiae documentis, ut numerum eorum iniri non posse, unusquisque fateatur. Singulariter vero mirari oportet, legem, quam viventibus omnibur dedit, ut individua, quaeque sint, suam tamen edendo prolem, genera singula speciesque propogent, & in sua sic quaeque vivant progente; quam legem neque homo animantium reliquorum Dominus effugere potuit. Quamvis etiam innumerae sint, quas Summus Ille Fabricator creavit, plantae, & innumera animalia, uti Mammalia, Aves, Amphibia, Pisces, Insecta, Vermes, omnia tamen ita disposuit, ut quaecunque plantae, animalia quaevis, propriis & quasi ex edicto sibi destinatis sustententur alimentis; sine quibus quocunque horulae momento evanescerent. Nam unumquodque eorum, non dicam, genus, sed etiam unaquaeque species, habet suos proprios a natura proventus & Oëconomiam, & id quidem eam ob caussam, ut ne alter alterum cibo privaret incommodoque afficeret & ordo indè turbaretur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
