Latin
CAPUT SECUNDUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 414
Unproofread scanNot analysed yet
Ast demus tantisper, curiositatis esse, naturam attentius contemplari, erit profecto haec curiositas homini longe convenientissima &sanctiora inter officia locum habitura. Nam, qui oculos tantummodo aperire veluerint, &in sanctiora Naturae introspicere, illos in maximam sapientiae &providentiae Divinae raptum iri admirationem, habemus persvasissimum. Si enim perpendamus rite hominis conditionem aliarumque rerum, constabit, hominem in alium non creatum esse finem, quam, ut eorum, quae simul cum ipso existunt, catenam percurrat, Divinaeque potentiae pariter atque bonitatis vestigia utique manifestet, testis atque indagator diligentissimus, notet, contempletur, admiretur; alias quem in finem hominem, prae ceteris animantibus tot tantisque, Summum Numen exornasset, egregiis perfectionibus, quarum evanescit excellentia, sui si nescius, aut negligens vivat Conditoris? Quocirca nemini non placiturum, arbitror, characterem, quem N. D. Praeses in Systemate suo Naturae, homini imposuit, nosce te ipsum. Namque noscere se, id est summam suam felicitatem, cujus caussa in hoc theatrum introductus est, non prius quispiam potest, quam cum rebus, quae extra se positae sunt, ipsum se suamque conditionem contulerit. Unumquemque idcirco, qui primis tantummodo labiis hanc scientiam gustavit, iis obviam ire posse, existimo, qui ad atheisimum eandem ducere temere admodum criminantur. Nimirum ex naturae historia demonstrabit optime ab Opifice Sapientissimo omnia, quae sub adspectum veniunt, pulcherrime &maxime concinne esse disposita, conservari ac dirigi.