Latin
CAPUT TERTIUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 418
Unproofread scanNot analysed yet
Dum de agris sermo est, in mentem mihi venit Zizania aquatica, gramen, quod crescit more Oryzae in aquis &ad littora lacuum Americae Septentrionalis, cujus grana, Oryzae seminibus majora, sapore vero vix inferiora, diligenter colliguntur a silvestribus Americanis, qui se inde suosque sustentant. Si haec semina obtinerentur &sererentur ad littora nostra, quae arundineta occupant, possent inde myriades hominum desumere primarium alimentum, de quibus nemo hodie, nisi Botanices scientia instructus, somniavit. Dum celeberrimus Dominus Kalm (*)peteret istas oras, expetiit ab eo N. D. P. ut haec semina ei transmitteret, aut secum apportaret, quae quidem ille redux attulit, sed adeo sicca, ut germinare non possent: quapropter adhuc optandum, ut, quocunque fieri modo possit, sollicite compararentur. (accepimus) Qualem noxam Hordeo inferat omnium minutissima Musca Frit dicta, quae ad supputationem D. P. in Actis Srockholmiensibus 1750. pag. 127. decimum vigesimumve quodque granum facile destruit, adeoque in Svecia 100, o00. dolia hordei corrumpit, quod nemo observavit antea, nec observare potuit, nisi scientia naturae ornatus. In rationem huic medendi malo nemo etiamnum penetravit, nec penetraturum esse prius, credo, quam insectorum historia ad fastigium suum evecta fuerit. CA(*) Vide Itineris ejus tomum 3. pag. 500. editionis Svecicae.