# Amoenitates academicae. Vol. 7 42

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ARBORES & FRUTICES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/42

MEDICINALIS, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNe, Proposita a DANIELE WESER, Holmiensi. Vpsaliae 1765. Mart. 6. irandum naturae ordinem debita attentione 3 qui considerat, omnia, aut mediate aut immediate, hominum utilitati & commoditati inservire, facile reperiet. Natura scilicet tam multiplex est in suis operibus, ut vix quid desideretur, si illam recte cognosceremus. Qui non obstupescat, duma arma & ora animalium, quorum sua cuique generi tribuit rerum Arbiter, justae contemplationi subjiciat? Inter animalia vermes nostra admiratione videntur dignissimi, quippe qui a nostra & eorum animalium, quae nobis sunt simillima, figura valde differunt. Nec aliam esse rationem existimamus, cur pars illa Historiae Naturalis, quae naturam vermium explicet, ad nostra usque tempora minus exculta & aestimata sit. Nostra autem aetas, ut vere dicam, tum naturam, tum oeconomiam horum sat mirabilem ante oculos primum posuit. Quid? quod a caeteris animantibus vermes multis differunt proprietatibus; & inprimis ab Insectis, quibus hucusque fuere commixti. Carent enim capite, vix oculos, non aures, vel nasum habent. Pedibus & pulmonibus destituuntur. Nullo vel saltem unico praediti sunt ossiculo, visque sese alias pandendi, alias contrahendi illis est concessa.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
