Latin
CAPUT QUARTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 421
Unproofread scanNot analysed yet
Quam necessaria sit insitio Pyrorum Malorumve in truncum arboris silvestris acidae, pluries inculcatum est; eo enim efficitur, ut ne quid detrimenti capiat radix ab hiemis violentia, neque, quod saepius contingit, corrodatur a Muribus terrestribus, quos ignari scientiae naturalis confundunt cum Talpis. Sed cum hic sermo sit de arboribus fructiferis, non possum non in memoriam revocare hortensium arborum frequentissimam calamitatem a LARVIS INSECTORUM illatam, quae quotannis destruunt &folia &flores &fructus, quibus obviam ire nemo facile potuerit, nisi, qui noverit insecta, eorumque metamorphoses; nimirum, quomodo haec pleraque tempore autumnali deponant sua ova in futuram calamitatem arboris; &qui simul perspectam habuerit respirationem insectorum, ex qua intelligitur, cur suffocentur oleosis; sciveritque quomodo capiantur a Carabis, &ubi hi venatores larvarum carnes copiosius acquirant. Sunt, qui fumo volunt expellere larvas e suis arboribus, nescientes effectus fumi in plantas, &sic medicina utuntur ipso morbo saepe pejore. Sed reliquis praestat ante vernale tempus summum truncum cingere linteo pinguedine Phocae rancida immerso. §. VII. Plantationes variae, quae a ruricolis instituuntur, plurimis obnoxiae sunt calamitatibus ob ignorantiam scientiae, quan laudavimus. LUPULETI cultura hodie est frequentissima, sed non ubique felicissima. Vastissima lupuleta saepe revirescunt per viginti annos, nec fructum ferunt ullum, qui in grosso Mucorem contrahit, currumpitur &exsiccatur. Caussam conjiciunt rurales in rorem melleum, quem de coelo delapsum, credunt. Zoologus autem observat innumeras aphides sub foliis superioribus latentes, exspuere duplici ano ejusmodi melleum rorem: sed non haec insecta feliciter multiplicantur in Humulo, nisi prius langveat &aegrotet; aegrotat autem ob radices a larvis Phalaenae Humuli comminutas, quae illas exedunt, quasque ignorant rustici; norunt tamen non nulli aegro hujusmodi Humulo inficere sanum Humulum, quando radicem transferunt ex aegroto lupuleto in sanum.