Latin
CAPUT QUINTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 423
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT QUINTUM. Itaque si variis gentibus rite perspecta res herbaria esset; Cinnamomum, Myristica, Caryophyllus similiaque AROMATA non essent unius gentis merces. Possunt enim haec vegetabilia aeque bene crescere in Americanis coloniis atque hodie Coffea, quae quondam fuit solius Arabiae thesaurus, &etiamnum fuisset, nisi Vicentius, horti Amstelodamensis praefectus fuisset. Certe miramur CINNAMOMUM, quod nuper detectum est in Martinica, non dum inde divenditum fuisse per totam Europam, siquidem illud qualitate &praestantia certare dicitur cum ipso Cinnamomo zeylanico. RUBIAM tinctorum etiamnum petunt Sveci quotannis exoticis e terris, quamvis ejus statio aptissima sit Scania. Ab iisdem semina NAPI pro exprimendo oleo sata fuere variis in locis multa cum cura, sed orientalis Gothlandia, quae plantam spontaneam suppeditat, ejus plantationibus destituitur, quamvis agri ibi ex hac quotannis laborent. SILVARUM cultura magni momenti res est, postquam silvae in plurimis regionibus per Europam excisae sunt; ast inepti deprehenduntur rustici ad harum plantationes, ignari rei herbariae; nesciunt enim tempus rite colligendi semina, eaque rite serendi in loco aptissimo, rite praecavendi, ne a gelu vernali eradicentur tenellae arbores, in quarum subsidium Muscos vocare, non tantùm non intelligunt, sed &multi sunt, qui sibi eos invisos habeant. Tentant enim Muscos quavis ratione destruere, cum rei herbariae sint nescii, &praeterea praesumta opinione adducantur, ut credant, Muscos exD d 4 expellere reliquas plantas. Ast e contrario multum deberent muscis, si tantummodo naturae scopum perspectum haberent; tegunt enim isti terram, ne ab ardenti Sirio exsiccentur herbarum radices, ne a frigore nimis constringantur &ne subtilissima daedalea humus a ventis in eas dejiciatur &c. §. III.