# Amoenitates academicae. Vol. 7 424

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/424

SEPES, ornamenta terrarum australium & commoda, possent etiam in septentrionalibus cum successu plantari; cum vero terra quaevis proprios tantum admittât frutices, nequit vulgus rei botanicae ignarus has adornare, ideoque etiamnum desiderantur plerisque in locis. Condendis illis varii dantur frutices aptissimi, licet non succedat adornare eas in Septentrionalibus oris ex Agave Americana, uti in Lusitania, aut ex Bromelia Caratas, quae inserviunt, loco lignearum sepium, Jamaicensibus incolis eorumque pecoribus defendendis ab aestivo calore. Ex Cacto vero & Euphorbiu etiam munimenta urbium contra inopinatos hostium impetus construunt insulae Eustachii habitatores, teste Jacquino. Non deficiunt tamen nobis similes, e. gr. Oxyacantha, Berberis, Grossulariae, Pruni, Hippophaë. Rubi, aliaeque, quae commodam subministrant sepibus materiam, quarum tamen, pro diversis soli generibus, fieri debet delectus. Displicet valde plebejorum hominum mos, non modo in carissima mea patria, sed & in hac regione, quum aestivo tempore domunculas sibi conficiunt ex vivis abscissisque aut ramis frondosis, aut integris arbusculis, in unius diei gaudium, aut etiam ante portas, diebus festivis, collocant detruncatas Betulas, aut Abietes, quae brevi marcescunt; sed si intelligerent, aut quispiam eos instrueret, quaenam arbores possent in locis ruderatis vigere, facillime ejusmodi domos aestivas & arbores perennes obtinerent absque ullo silvarum detrimento, & id quidem, leviori opere topiario.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
