Latin
CAPUT QUINTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 425
Unproofread scanNot analysed yet
De ALPIUM vero cultura nihil proferam, nisi ut lectoribus, si qui opellae hujus contigerint, discendi cupidis, commendem quam diligentissime, pulcherrimam illam, quae in actis Stockholmiensibus habetur observationem solidissimis rei herbariae principiis superstructam, quae optime docere quemque hujus rei studiosum potest. Utinam etiam ad suos usus mea patria carissima eadem vertere olim posset. PRATA depressiora, quae summam foeni copiam colonis suppeditant, saepissime destruuntur penitus a larvis Phalaenae calamitosae, cui obviam ire non cuique facile est; nec potest colonus congregare Cornices, edaces earum hostes; Botanicus vero novit conserere haec prata Alopecuro pratensi, unde intacta permanebunt semper, nec minorem foeni copiam suppeditabunt. §. VII. Qui ridentia Anglorum Gallorumque prata viderunt, &in iis luxuriantes Onobrychides &Medicagines sativas, reduces solent arcessere harum semina ad sua prata serenda, ignari stationum plantarum, ideoque irrito cum successu. Sed Trifolium suum hybridum ignorant, quod sponte porrigit patria, quodque praecedentibus multo antecellit. §. VIII. OFFICINALES plantae in Australi Europa coluntur diligentissime, quae &divenduntur per borealia regna; sed cui visum fuerit serere istas in Septentrionalibus plagis, is certe non leviter versatus esse debet in cognitione plantarum, ne laterem D d 5 rem lavet: quamvis ars ipsa nullo modo dicenda sit operosa.