# Amoenitates academicae. Vol. 7 426

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/426

VENENATAE pluntae multae dantur, sed tantum certis animalibus; uti Cicuta, Aconitum aliaeque, ex quibus passim periclitantur pecora, si oeconomus ignoraverit Botanicen; immo, ipsa Anemone nemorosa boves ovesque occidit, si hujus plantae ignara animalia transferantur in loca Anemone luxuriantia. Ex dictis jam satis constare puto, quot & quanta ex cognitione Historiae naturalis in genus humanum redundent commoda. Sed si ad omnia me diffunderem, quae utilia sint oeconomis, & quorum fundamenta ex Divina illa haurire debeant scientia, scriptionis vix finis foret. Verbo tantum commemorabo Calendarium istud Florae, quod, a D. P. primum propositum est, quodque tanti est in re oeconomica momenti, ut si perducatur ad suum fastigium, quivis intonsus rusticus cernat & manu veluti palpet necessitatem utilitatemque cognitionis Rei herbariae. Nam sciet, quid continget, quidque agere oporteat per maximam partem anni. Inde enim praedicimus adventum Avium migratoriorum, adventum Piscium pro diversis speciebus varium ad littora a piscatoribus observanda; inde tempus Sationis & Messis constat, immo plantarum flores futurum diem serenum, vel pluviosum indicant, quod maximi, colonis demessos terrae fructus collecturis, momenti res est. PASCUA non loquor exposita omnibus animalibus, dicam tantum, haec non singulis aeque grata & salubria esse. Aliis enim Oves felicius pascuntur, aliis Equi, Boves, Sues aliis. Proinde invita Cerere laborare colonum crediderim, nisi ex Pane Svecico sciverit, quaenam plantae suis pecoribus armentisque praebeant alimentum, & ex iis, quae copiosissime sua ferunt prata, judicet, cui parti gregis pascendae conveniant. Memorabilis est sane observatio N. D. P.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
