Latin
CAPUT QUINTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 427
Unproofread scanNot analysed yet
in itinere Scanico, ubi annotavit, abundasse insulam quandam Agrostide arundinacea, in qua fere enecatae fame fuerunt pascentes Caprae, qui vero, his substituebantur, Equi saginabantur. Sic Vituli in suis septis esuriunt &contabescunt inter frondosissimas Ulmarias; sed admissae illuc Caprae inde pingvescunt, immo ipsam venenatam Cicutam luxuriose epulantur: ita nihil est, quod omnibus conducat, nihil, quod noceat omnibus; ergo nihil simpliciter venenum, sed comparate. Atque cedant sic omnia in hominis usum, si non immediate, tamen mediate: O fortunatos nimium, sua si bona norint, agricolas. Virg. Georg. l. 2. v. 459.