# Amoenitates academicae. Vol. 7 428

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PARS ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/428

BOVES pro solo natali habent loca depressa, ideoque etiam in pratis aliquamdiu inundatis majores evadunt & pingviores, uberiusque lac fundunt, uti Vaceae Belgicae. His venenatae sunt plantae Cicuta & Aconitum, adeoque, nisi exstirpentur ex eorum pascuis, facillime interimuntur. Sangvinalis berba veterum etiamnum occidit Boves, nisi didicerint a teneris ab ea sibi praecavere; est vero haec ipsa, nil, nisi Anemone nemorosa, quam intactam relinquunt, qui cum ea adolevere; Ast vero e campestribus locis, ubi non crescit, in silvatica, ubi frequens est, delati boves eam comedunt & dysenteria inde ac haematuria contracta, contabescunt. Equisetum raro depascunt; dum vero aliud non suppetit, ut in locis, ubi frequentius crescit, etiam eo coguntur vesci, sed marasmo consumuntur; quod apud Ultrajectinos observarunt Belgae. Ad littora maris egregie pingvescunt, in quibus copiosius invenitur Triglochin eorum gratissimus cibus. Fame saepius pereunt vituli intra sua claustra, Ulmariis luxuriantia, cum hanc herbam edere nequeant. Oestris boves laborant, marcent & saepe pereunt, si detineantur tempore aestivo ligati, ut istorum ova evitare nequeant; ut taceam, Conopem caltitrantem e irritantem, continuo eos vexare, nisi sibi relinquantur liberiores. §. III. OVIBUS prosunt campi siticulosi, aprici & ventosi; sed pessime sese habent, ubi intra ovile clausum coërcentur. Primaria eorum pascua constituunt Festuca ovina & a qua magis, quam ab ulla planta alia, pingvescunt, uti notum est in Gothlandia praecipue, quae Festuca hac abundat. Ex quo patet caussa, cur loca, istiusmodi plantis referta, quae sterilia & nuda fere apparent, pedibus plaudentes oves petant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
