Latin
PARS ALTERA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 431
Unproofread scanNot analysed yet
§. VIII. Vespertiliones, culinae saepe infesti, capiuntur facillime Arctii capitulis, inprimis albo colore tinctis, in quae per aërem sparsa involant, credentes esse Phalaenas, sua pabula. Feles Tigrides Lyncesque capiuntur facillime allecti Nepeta aut Maro, ad laquearia ipsis exposita. Phocae facile occiduntur levissima plaga supra nasum, uti Lepores supra collum. Mustelae alliciuntur Agarico, vel ovis, uti Martes Sciuris. Ursi hibernantes facillime tempore hiemali sub suo veterno interimuntur. Sues Apri occiduntur Pipere, &Sues a noxia fossione pratorum arcentur abscisso tendine nasi in porco. Mures terrestres, hortorum pessimi hospites, destruuntur Pisis, infuso Veratri saturatis &collocatis in eorum speluncis subterraneis. Cuniculi, ubi frequentes sunt, &vel capiendi, vel fugandi, debet hoc fieri ope eorum hostium, ex Politia naturae notorum, qui sunt inprimis Meles vel Putorius. Lepores autem, quamvis optimi saltatores, non tamen truncum oppositum in sepimento transcendunt, nisi eum mordeant, adeque ibi facillime eluduntur. Longum foret, singula Mammalia &leges naturae ipsis praescriptas, ad quas vel propagantur vel eluduntur, enumerare.