# Amoenitates academicae. Vol. 7 441

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CXLVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/441
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/441

Fateri quidem me ipsa jubet rei veritas, ibi descriptiones datas quam maxime esse imperfectas, sed tamen numerum rerum asservatarum cognoscere exinde licet: Etenim praeter illos pretiosissimos thesauros Anatomicos, quibus pares orbis forte non vidit, & praeter ditissima Herbaria, sunt ibi mammalium species 212. avium 892. amphibiorum 468. piscium 470, ut jam nil loquar de numero insectorum vermiumque plane admirando. Scientiam hanc fuisse in Australi Europa, & praeprimis in Italia, prognatam, neminem, puto inficias iturum, ubi & debuisse illam semper felicissime vigere, primo intuitu, cuique videbitur; verum enim vero, contrarium nos experientia docet. Paucos, crede mihi, Italorum offendimus ante decennium (*), qui ejus imbuti sint cognitione. Aliam vero hujus negligentiae caussam vix inveniemus, quam Pseudo-theologorum artificia, quippe qui persvadere vulgo conantur, per haec studia duci homines ad Atheismum doctosque retrahi a scientiis excolendis solidioribus: ast falli fallereque hanc gentem, cuique patet, quae forsitan idcirco culturam ejus inhibet, ne aperiat cultoribus ejus veE e 5 *) Hoc vero, quo vivimut, tenipote plurtimi, Crori sunt per Italiam indefessi naturae scrutatores.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
