Latin
CXLVIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 444
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Augustissimus imperator, dum aliarum scientiarum lucem in animis subditorum accenderet, etiam in naturae cognitione eos enutriendos, operae pretium duxit, quod &Successores ejus Serenissimi felici continuarunt omine. Instituit hic gloriosae memoriae Princeps Academiam scientiarum Petropoli, quae nunc cum ipsis florentissimis reliquis Academiis de principatu certat. Introduxit, ut jam in sipho 320 dictum, in Museum Petropolitanum, res naturales, quas unquam accipere potuit, a curiosis per Europam. Inde RUYSCHII stupendi thesauri anatomici; SEBAE aliorumque animalia, ex Indiis adducta. Pretiosissima ejusdem RUYSCHII herbaria, reliquorumque, in nostram venere possessionem: Hisce factis constituit apud se Princeps memoriae immortalis, mittere naturae consultos per totum suum Imperium, qui indagarent &detegerent animalia, plantas, &mineralia, quae ibi occurrunt, ut specimina eorum colligerent in usum Musei, plantas describerent, &sic exponerent publice omnia, quae Patria haberet, dona naturalia. Eorum, quibus hoc erat demandatum officium, si hic apponam catalogum, non ingratum fore Lectori, puto.