Latin
PEREGRINATORES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 445
Unproofread scanNot analysed yet
Permeavit praeter Rossicas provincias et Asiaticas seu Thracicas, usque in Byzantium &Armeniam. Relationem itineris sui reliquit in quinque Centuriis plantarum minus cognitarum, Petropoli 1728 in 4:10 editarum. Habuit ille occasionem legendi plantas adhuc multo plures, sed genio indulgens, officii sui partes saepe neglexit; hinc &descriptiones suas dedit valde imperfectas, quas potuisset etiam ex siccis speciminibus suis reddere accuratiores. De caetero figurae sunt pulcrae, &a pictore fideli exaratae manu. Occurrunt in his multae, quae Florae divitias augent, plurimae tamen relictae obscurae, quas maxime optamus videre enodatas accuratius, v. g Cisto affinis flore purpureo. in Cent. II:da Tab. XXXV, caet. Si ipse assiduus fuisset hic collector vegetabilium, opus non habuisset inserere plantas Capenses in Cent. Ill:tia Tab. VIII usque XXII. III. GMELINUS (Job. Georg.) . In Academia Petropolitana Professor, deinde missus fuit in Sibiam anno 1733, ab Augustissima Imperatrice ANNA IWANOWNA, gloriosae memoriae, &post decennium tandem redux factus anno 1743. Permeavit remotissimas Imperii provincias, multo studio, vir candidus, doctus, &indefessus; Legit ibi stupendum thesaurum plantarum, unde ejus Flora Sibirica, quae prodire incepit Petropoli anno 1747 in 4eto, cujus non nisi duos vir optimus ad finem perduxit tomos, reliquos tres, spero non frustra, nunc expectat eruditus orbis. Id tantum solatii superest, quod plurimae in Patria mea, a viro eruditissimo, lectae plantae ab interitu vindicatae, serventur in Nob. Dom.