Latin
PEREGRINATORES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 450
Unproofread scanNot analysed yet
XXII, per 40 annos, tot nova fuisse naturalia in nostris regionibus indagata, quot per totam, omnibus simul sumtis regnis, Europam: Id tamen etiam certissimum esse arbitror, maximam adhuc illorum partem latere, &qui aliter fieri possit, in tam dissitis regionibus, tam amplis, tam auditu difficilibus: ob deserta, ob alpes, ob incolas, quae omnia superanda, non sunt unius hominis opera. §. VIII. Plurima ANIMALIA neva &adhuc non descripta inveniri in nostra patria, multae persvadent rationes. Dum in §. 3:tia, Museum Caesareo-Petropolitanum laudatum pervolvo tot oculis meis, inter Indica numerosissima, repraesentantur objecta regni animalis, indigena Sibirica, Mammalia scil. Aves Amphibia, Pisces, Insectave, quae a nullo adhuc mortalium visa prius vel delineata, etiamnum teneQuis, quaeso, intelligat cogbris obducta jacent. noscatque ex solo nomine ignoto animalia imperfecte determinata? Dic mihi, &eris mihi magnus Apollo, qualia sint illa Mammalia &Aves, quae descriptae in Museo nostro, sub nominibus: Furunculus mydoes p. 343 Mustela Daurica cauda carens, Cuniculus Dauricus caudatus, p. 344. Mus cauda carens p. 347. Glis montanus p. 347. Talpa aurea p. 349. Tinunculus fuliginosus p. 357. Noctua Daurica p. 363. Pica Daurica p. 367 Columba rupicola p. 373. Alauda Tungusica p. 376. Motacilla capite &ventre flavo p. 379. Linaria longicauda p, 396. Tschiptirra Tungusica Messerschmidii p. 397. Cirlus Tungusicus p. 397. Grus Daurica p. 400. Tringa Samoëdica p. 402. Mergulus Lutorista p. 405. Anser Leucorinchos p. 406. caetera? Quae nomina confusa, sine descriptionibus, sine notis specificis, sine iconibus exhibentur. Necesse igitur est, ad propagandum studium historiae naturalis in Rossia, ut sua nostri cognoscant bona.