# Amoenitates academicae. Vol. 7 452

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PEREGRINATORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/452
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/452

In praesentia VERMES, in suis domiciliis, intactas relinquo, certus, si quis e somnio evigilet, atque oculos eruditos aperiat, videatque videnda, futurum, ut detegendo tot nova, nomen suum immortalitati sit commendaturus. Demonstrata necessitate historiae naturalis apud nostrates in regno Animali, jam VEGETABILE intrare liceat. Si huic operi mè accingam, id primum monuisse sufficiat, numerosissimas istas novas & rariores plantas, quas spatio 40 annorum antea laudati Botanici detexerunt, omnium curiosorum excitasse admirationem; sed simul dubio caret, minimam earum partem ad hunc usque diem esse cognitam. Ne sine ratione, Lectori videatur, mea hac in re ludere Musa, sciat, neminem adhuc artis peritum Asiaticas nostras Australes ferras peragrasse, etiamsi gaudentes plantis varii generis: Humulus Lupulus, Spinacia oleracea, Atriplex hortensis, Artemisia Dracunculus, caet. quae hodie frequentissimae sunt in macellis Europaeorum, ut ignotae fuere veteribus & introductae, seculis barbaris, dum Gothi nostrates occupabant Italiam, qui sine dubio, secum attulere in Italiam plantas suas oleraceas & culinares, ita a Botanicis nostratibus, spontaneae nascentes, lectae sunt nostris in oris. §. XII. Ultimam hanc mecum dijudicando Botanicorum observationem, incidi in novam quandam conjecturam, paradoxam forte, sed quam tamen ulteriori lectoris examini subdere ausim. Scilicet frustra quaeritur regio illa a doctis, quae primum post diluvium inhabitata fuerat. Primos homines creatos fuisse inter tropicos, etiamsi tacente ipsa Scriptura Sacra, satis evincunt hominum corpora nuda, cum pleraque animalia Indica pellibus destituta prognascantur, utpote Elephantes, Rhinocerotes, Canes, Sues, & reliqua ibi plurima occurrentia. In iis terris Palmeta primarium hominibus porrigunt cibum, ut semper virentes, semper florentes, semperque fructum, naturalissimum homini victum, ferentes arbores mittam. At vero destructis hominibus Diluvio illo Noachi, arcam constetisse in summo monte alpino Ararat Sacra pagina docet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
