Latin
PEREGRINATORES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 457
Unproofread scanNot analysed yet
Haec si quis perpendat, fatebitur mecum, hortos Europaeos spatio 20 annorum novam quasi induisse faciem, atque quasi Metamorphosin quandam subiisse: Si causam hujus novae naturae formae quaerat quis, aliam non inveniet, quam quod nostrae opes illorum hörtos ditaverint. Nonne adhuc longe magis floralia Europaeorum exornarentur. si plures accessissent ejusmodi nostrae deliciae? Quam non excitarem Naturalistarum admirationem si plures uti Spiraea sorbifolia, Morus tatarita &sexcenta alia ad eorum pervenerint manus? Datur ne in orbe planta hortis Europaeis accommodatior, eorumque saevibus inter areas &ambulacra quam Spirea hypericifolia &crenata, dum florent &millenis floribus undique Tapetzii instar tegunt totum fruticem niveo florum candore maxime dubius haereo. E sola Patria mea habent Botanici Ceratocarpum, plantam generis novi, quae arenosis desertis inhabitans, crescit in formam pilae, &matura facta, radice dimissa, globi instar lusorii volvitur a ventis per arenosos campos; ejusmodi qualitate instructa planta non mini occurrit per totum Regnum vegetabile, quaqua etiamnum patet: excitavit ulteriorem haec planta admirationem Botanicorum, dum aperientes ejus semina, invenerunt corculum quasi natans in sua aqua. Memini de caetero, me vidisse domi varias plantas omnium pulcerrimas, utpote Hypecoon erectum, Fumaream spectabilem (*)aliasque, quae dignisFF 5 (*)Quantum mihi constat, nullum adhuc apud Botanicos gnissimae essent, quae insererentur hortis Magnatum summorum, ob illarum pulcritudinem. Si itaque nostrates in scientia potius naturali excolenda, quam in amictu, reliquas eruditas nationes Europaeorum imitari in animum inducerent, atque ad exempla eorum, exstruere hortos viretaque botanica, ibique suas colore plantas, atque eas commutare cum extraneis totius orbis, quot exinde &qualia extitissent commoda, utilitates atque oblectamenta utrisque!