# Amoenitates academicae. Vol. 7 458

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PEREGRINATORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/458

§. XVI. Si credat L. non posse omnes plantas coli alique in Rossia, ea, quae a me dicta sunt in §. 5. aliud persvadere forsan poterunt. Perpendat solum mecum, sumta ante oculos Mappa Imperii Rossici, quam late se extendant regiones nostrae; cernet versus septentrionem Samoëdiam, ubi, mirabile dictu! ut verbis p. m. Gmelini utar, aestas incipit tempore S. Johannis, & Nix atque geli discedunt per octiduum, campi per octiduum virescunt, per octiduum ftorent, per octiduum semina maturant, per octiduum seruntur, & per octiduum hyeme laborare jam incipiunt. Respiciat de cetero tempestates nostras: Quantus frigoris gradus in nostris sit terris nemo mortalium physicorum observationibus credet, si ipse non experietur. Si autem quis discedat versus Austrum, quo nostrae regiones meridionales pari gradu se extendant cum calidissima Hispania vel Italia, inveniet ibi Melones maturos in agris jacentes; deprehendet ibi Vites sub dio maturantes dulcissima vina; etenim ex observationibus physicorum nostratium patet, caloris gradum Astracaniae adscendere usque 32, qui par Indico est, ast Tomskiae Tataricae usque ad 43, qui longe superat Indiexstare iconem Fumariae; hac motus ratione expressam effigiem huic disputationi apposui.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
