# Amoenitates academicae. Vol. 7 459

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PEREGRINATORES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/459

dicum, & summus facile in toto orbe est; quod discrimen tempestatum non potest non proferre diversa Animalia, diversas Plantas, diversa Mineralia, quae tamen omnia eruditorum notitiam fugiunt. Quid novi non detegerent nostrates, instructi historia naturae? Quid non conferrent in usum patriae suumque, atque incrementum artis? §. XVII. Felicem illam regionem quisque vocabit, ubi Oeconomia atque Studium Medicum florent; sed quid, quaeso Oeconomia vel Materia medica sine sufficienti historiae naturalis cagnitione? Nihil profecto, nisi machina humana sine anima rationali, movet se haec, verùm enim vero nescit, quo vel quomodo; & ita omnino est comparatum cum studiis nominatis. Videt agricola plantas ante oculos suos, ast nescit usum; praescribit empiricus medicamenta; ast non novit illa rite. Unde vero horum omnium notitia comparabitur, nisi ex historia naturali? Caeci profecto ambo nominandi, si sua non noscant! Ratio igitur officii mei requireret, ut dicta demonstrarem, sed qvum limites unius dissputationis Academicae id non finant, hunc laborem alteri occasioni reservo. §. XVIII. Dum haec omnia mecum considero, amplissimus oculis meis aperitur campus commodorum utilitatumque, quae nostratibus evenirent, si naturae scientiae plenum jus civitatis apud nos concederetur; si plures, in hac scientia enutriti, indagarent, describerent & detegerent bona illius naturalia, ut constaret, quaenam nostrae sint absconditae divitiae, Si deinde suam scientiam alios docerent, quae hac ratione quam citissime multiplicaretur, visa illius u tilitate, amoenitate atque necessitate Invenirent nostrates ibi pleraque domi, quae ex aliis terris asportanda nunc curant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
