Latin
HORATIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 46
Unproofread scanNot analysed yet
„Aliquando tamen affixa relinquunt capita, quae „causa vulnera insanabilia facit &multos interimit, „sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad „genua admisisset. Invehunt virus remedio verso: „Maximeque rufae ita formidantur. Ergo sugen„tia ora forcipibus praecidunt ac veluti siphonibus „defluit sanguis: paulatimque morientium capita „se contrahunt: nec relinquuntur. Supervacaneum foret adferre, quid Galenus. quid veteres, &plurimi recentiorum, de his commemoraverint. In primis cum varii nostratum harum naturam &proprietates adeo graphice delineaverint, ut reliquis auctoribus palmam praeripiant. Maximam nempe laudem merentur, clarissimus hujus Academiae Professor &Acad. Seient. Holm. Membrum DiUS THORBERN BERGMAN, qui Historiam Naturalem Hirudinum egregiam tradidit, in Actis Holmensibus Aro 1757. Experientissimus item Dinus Doctor, &ad Gymnasium Hernösandense Lector, NICOLAUS GISSLER, in iisdem Actis 1758, harum historiam &usum apud Norrlandos exposuit. Et Balneator Holmiae dexterrimus Enest. Diet. SALOMON observationes pulcherrimas, de illarum conservatione &applicatione addidit actisque nominatis inseruit. 1760. Ad usum, semper ut praesto sint Hirudines, e loco natali, tempore sive aestatis sive veris, colligantur, inque aqua limpida quidem, sed neque fontana neque falsa aut corrupta serventur, &quidem in vase vitreo ampliori, quod cantharum unum aquae contineat, vivasque Hirudines 50 recipiat.