# Amoenitates academicae. Vol. 7 46

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, HORATIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/46

„Aliquando tamen affixa relinquunt capita, quae „causa vulnera insanabilia facit & multos interimit, „ sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad „ genua admisisset. Invehunt virus remedio verso: „ Maximeque rufae ita formidantur. Ergo sugen„tia ora forcipibus praecidunt ac veluti siphonibus „ defluit sanguis: paulatimque morientium capita „ se contrahunt: nec relinquuntur. Supervacaneum foret adferre, quid Galenus. quid veteres, & plurimi recentiorum, de his commemoraverint. In primis cum varii nostratum harum naturam & proprietates adeo graphice delineaverint, ut reliquis auctoribus palmam praeripiant. Maximam nempe laudem merentur, clarissimus hujus Academiae Professor & Acad. Seient. Holm. Membrum DiUS THORBERN BERGMAN, qui Historiam Naturalem Hirudinum egregiam tradidit, in Actis Holmensibus Aro 1757. Experientissimus item Dinus Doctor, & ad Gymnasium Hernösandense Lector, NICOLAUS GISSLER, in iisdem Actis 1758, harum historiam & usum apud Norrlandos exposuit. Et Balneator Holmiae dexterrimus Enest. Diet. SALOMON observationes pulcherrimas, de illarum conservatione & applicatione addidit actisque nominatis inseruit. 1760. Ad usum, semper ut praesto sint Hirudines, e loco natali, tempore sive aestatis sive veris, colligantur, inque aqua limpida quidem, sed neque fontana neque falsa aut corrupta serventur, & quidem in vase vitreo ampliori, quod cantharum unum aquae contineat, vivasque Hirudines 50 recipiat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
