Latin
POLYGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 467
Unproofread scanNot analysed yet
Quum Carthago urbs olim Tunetana &ferocissima de fortitudine sua, de artibus scientiisque ampullas projiceret &sesquipedalia verba, Nostri ad extimas septentrionis oras plane rudes atque inculti omnes, quos poterant, spoliabant &piraticam exercebant. Quum Roma totius orbis Domina unicuique genti leges praescriberet, crassissima ignorantia in septentrione regnavit; sed longum temporis spatium scenam demum mutavit, ut res longe aliter nunc sese habeant. Illi qui Tunetanas hodie inhabitant Regiones, summi jam barbari sunt &piratae, quum e contrario in boreali nostra plaga clarior lux affulserit, qui radiis coruseantibus maximam fere illuminat orbis partem. Pari modo scientiae quoque suum circulum habent &suam periodum, qua &augentur &minuuntur. Caussas Illustrissimus noster NUHMIUS in Histaria sua Literaria, quae in actis Nidrosiensibus legitur, tam evidenter illustravit &tam erudite, ut summam sui admirationem cuivis injecerit. Meum non est ominium heic loci scientiarum fata percurrere, proverbii satis memor: Extra oleas ne vageris, sed impraesentiarum apud animum unice statui mentionem quandam facere de Medicinae vel ejus Fillarum progressu novissimis hisce temporibus in patria mea NORVEGIA, quam ad orientem Alpes altissimi obtegunt; qui perpetua nive vestiti nubes minitari videntur, &ad occidentem Oceanus septentrionalis profundissimo suo abysso alluit, ut inter haec duo opposita inclusa quasi jaceat. Heic ubi nulla ab antiquissimis retro temporibus Regia fuit &nulla unquam Academia, scientiae multo tardius radices suas figere ac propagari coeperunt, &si interdum unus vel itidem alter alacritatem ingenii sui in medium protulit, radios ejusdem dispergere valde difficile fuit, quum nullas, quas licet adire, Bibliothecas publicas habeamus.