Latin
POLYGAMIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 471
Unproofread scanNot analysed yet
Pontoppidan (f) ad abditissima creationis mysteria denudanda sancto quidem zelo impulsus est, sed aliorum &quidem saepius, proh dolor! falsae relationes interdum se irrepserunt, quum reliquae scientiae &permagna officii munera Auctori Doctissimo ad intimos Naturae maeandros penetrare nequaquam permitterent. Non multi effluxere anni, quibus Historia naturalis in regione nostra pleno lumine claruit; nam nuperrime acutissima quaedam ingenia proprio marte &sine ullo Viae ductore (quod in hac ut in omnibus reliquis scientiis summam quidem laudem meretur, sed tardiores facit progressus) Sientiam hancce familiarem sibi reddere occoeperunt, qua Nobiliss. D. Praeses totum fere universum illuminavit, ut omnes, quotquot sunt, si modo avide appetant, &ad ora &ad scripta Illius pene Divina facem suam tanquam ad lucernam accendere queant. Inter acutissima ista, quae jam dixi, Nostratium ingenia primariûm locum optimo jure meretur Summe Reverendus ac Doctissimus Dioeceseos Nidrosiensis Episcopus Doct. JOHANNES ERNESTUS GUNNERUS, qui famam per totum liferarum orbem extendit, &immortale suum Nomen ad omnem posteritatis memoriam consecravit non solum variis suis Scriptis Philophicis, a cunctis ubivis Literatis summo in pretio habitis; verum etiam Scriptis Theologicis profundissimam sacri codicis eruditionem testantibus, cujus rei exemplo inservit Theologia Ejus Dogmatica, quae tanti aestimata est, ut ad nonnullas orthodoxas Germaniae Academias &praesertim ad lenensem in Auditoriis summa cum laude praelegatur. IlG g 4 ()Vi Ne go Relusge Aislu. le Theologo haud indignum judicavit Sapientissimum &Omnipotentem Mundi conditorem, Naturam observando, cognoscere, sed &rerum creatarum multiplicem ac summe necessarium usum in Oeconomia Divina humanaque nec non in Arte nostra Apollinea praevidens, Historiam Naturalem assidua sua sedulitate brevi temporis spatio ad fastigium satis amplum elaboravit: quo facto Regiam Societatem Scientiarum Norvegicam Anno 1761 Nidrosiae deinceps fundavit, quae jam diu III Tomos Actorum in apricum protulit, &IV. forsan Tomus nunc quoque prelum reliquit. Floram etiam Norvegicam observationibus medicis &occonomicis locupletatam Nidrosiae 1766. in Fol. c. fig. edidit.