# Amoenitates academicae. Vol. 7 48

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, HORATIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/48

Et quamquam non desunt, qui moneant caudas illarum forcipe amputandas esse, postquam turgescere incipiant, quo largiori quantitate sanguinem sugant, diutius corpori adfixae: Attamen observavit Dinus SALOMON, non nisi quantitatem ordinariam illas assumere, & ideo haud commendanda methodus illa, qua vita facile privantur Hirudines. §. VIII. Saturatae sponte decidunt; Si vero citius eas remotas volumus, imprudentis utique esset, vi easdem detrahere; cum hoc modo dentes aut capita corpori infixa relinquerent, incommodis gravioribus & ulceribus difficillime sanabilibus ansam praebendo pauculum vero muriae seu salis culinaris soluti, quod minime patiuntur, dorsum earum adspergatur, quo statim decidant. Aquas dulces enim inhabitant hae nostrates sanguisugae, salsas nequaquam ferunt; in piscinis pisces interdum, si multae adsint, sanguinem detrahendo interficiunt. Hinc Oeconomi sal, quod illorum est antidotum, piscinis injicere docuere, unde facile destruantur. Praeter ea fumus Tabaci adflatus, aut cineres adspersi, faciunt ut brevi demittant corpus, cui adhaereant. Si autem cito nimis a suctione, impediuntur, vulnusculum illud, ut ipse expertus sum, thrombum parit, difficulter sanabilem. Itaque in actione potius relinquendae, donec sponte decidant, nisi prohibeat summa aegroti debilitas. Relicto ab Hirudinibus loco, ubi fuere adfixae, sanguis per integrum fere horulae spatium e vulnere exstillat. Sanguis vero copiosior ut defluat, si e re esse judicatur, sellae idoneae insideat aegrotus, sub qua, vas, in quod sanguis excipiatur, poni convenit, itemque candelarum quatuor frustula accensa, quarum calor efficit, ut sanguis huc abundantior derivetur. Aut, quod commodius opinor, vas aqua calida repletum infra sellam collocetur, ut vapor aquae ad anum vel partem affectam adscendat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
