Latin
HORATIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 49
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguinem vero si separatim lubet colligere, aliud constituatur vas, quod, innatans aquae, sanguinem excipiat. Sub actione vero, si vas aliquod sanguiferum nobilius laeserint, consultius videtur, fluxum aliquantisper admittere, vulnusque spongia in aqua calida madefacta, fovere. Tum ut sangvis sistatur, imposito splenio cum spiritu vini rectificatissimo, facile id obtinetur; sin minus, debita utique deligatio utramque absolvet paginam. Hoc loco, haud incongruum fore existimo monere: quod si sanguisuga intestinum rectum intraverit, quippe quod incuria Chirurgi aut applicantis aliquando factum legimus, tum clysmate ex aqua bene salsa debere expelli. Exempli loco adferam quae habet Zacutus Lusitanus Hist. Med. Princ. I. 1. observ. 8. „Nobilissimus quidam ex quarta"na diu male habens, cum verno tempore Medi„corum consilio atri humoris evacuationem para„ret, &hac de caussa ano Hirudines sibi appo"nendas curaret; Ecce Chirurgi digitos Hirudo sub„terfugiens &per rectum intestinum ingrediens, „altius penetravit. Convocati Medici obstupuere „omnes, praesertim cum apud Auctores nullum hu"jus exempli haberent scriptum vestigium. Acce„dens ergo nihil mali expectandum fore praedixi, „sicque stercus bovinum siccum modice calefa„ctum, irroratum prius cimicum pulvere, vel lo„co cujus castoreum est optimum, ano admovere „impero, cujus fumo &clystere ex solius caepae "succo facto ipsa semimortua cum faecibus est exTom. VII. „clusa; At vero longe certius faciliorique methodo, sola muria injecta occidisset Hirudinem. De cetero multi &veteres &recentiores Auctores referunt, Hirudines vivas, aquam imprudenter exhauriendo, fuisse deglutitas, &inde vomitum cruentum extitisse, eumque saepe lethalem.