# Amoenitates academicae. Vol. 7 492

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MEDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/492

norv. 62. Serpyllum (Thymus Serpyllum Linn.) Vulgus Decoctum contra Erysipelatem capitis adhibet. Gunn. fl. norv. 81. Linaria (Antirrhinum Linaria Linn.) admodum diuretica Hydropicis succurrit; externe vero abdomini applicatur in Stranguria. Gunn. fl. norv. 89. Linnaea borealis. Herba ut specificum usurpatur in Infuso vel Fotu vel Fumo contra Febrem scartinam & alia Exanthemata singulari effectu. Gunn. fl. norv. 37. Nobiliss. Dn. Praeses duos singulares casus communicavit, quibus duo homines ultra dimidium annum lecto detenti à doloribus ischiadicis intra triduum Decocto hujus saturatissimo sani facti sunt, sed a Decocto hausto obdormivêre per sedecim vel viginti horas. Bursa pastoris (Thlaspi Bursa postoris Linn.) Succus experimento plebis zulnera sanat. Gunn. st. norv. 95. Hypericum perforatum Linn.) Oleum Hypericum. Florum infusum margini vulnerum illinitur. Gunn. fl. norv. 88. Carduus heterophyllus. Succus foliorum expressus Vulneribus bono cum successu instillatur. Strom, söndm. 79. Achillea Millefolium Linn.) Infusum vel Millefolium.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
