# Amoenitates academicae. Vol. 7 495

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MEDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/495

perfecte descriptum occurrit, & in eo a reliquis differt, quod Calycem vel Corollam non habeat, sed Germen ovatum undique more Xanthii vestitum sit crusta quasi calycina, cujus apex duobus mucronibus terminatur, inter quos duo tenerrimi styli prominent: illud vero, quod summam cujuslibet Botanici meretu rattentionem, in eo consistit, quod Stamina opposita in medio Crustae germinis, & non inter mucrones corticis sedeant, ut sequens figura Qυa9 ostendit. interceHac in re quaedam cum Chara dit convenientia, quae antheram κ, ad basin panicula germinis habet. Caulis aphyllus s. racemo proxime accedit ad Fraxini excelsioris thyrsum, & nullo modo cum familia Bliti, nec facile cum aliquo ordine naturali comparari potest, quapropter & hoc genus ab omnibus reliquis generibus cognitis ita distinctum evadit, ut alias quodpiam etiamnum notum genus. Habitus plantae nec minimam quoque cum ullo ordine naturali similitudinem habet; nam Folia radicalia, cordato -orbiculata, denticulata, trinervata. Cuulis elongatus, nudus, & Racemus compositus floribus omnino nudis s. & perianthio & Corolla destitutis, nunquam in aliis vegetabilibus dantur. Classem quoque hujus plantae constituere valde difficile est, quum Stamina ad latera germinis sedeant, ut, an flos sit superus an inferus, vere non dixeris; nihilominus tamen ad Classem Gynandriae Dinnariae retulit Nob. Dn. Praeses. Descriptio plantae etiam in eadem Mantissa p. 121. habetur cum synonymis. Hermanni nomen est Petasites, quia habet folium Tussilaginis respectu magnitudinis & figurae, vel potius folium Calthae, nec tomentosum ut in Tussilagine, nec tam glabrum ut in Caltha, sed trinervatum ut in Lappa & Petasitide. Figura Plukenetii Tab. 18. f. 2. alias unica, hoc vitii habet, quod folium nimis parvum; caulis non nudus; & racemus distichus sit, quum tamen racemulos sparsos habeat. Radix, teste Hermanno, crassa & flavescens. Locus in subhumidis. An saporem & odorem habeat, plane ignoramus. γ) σ( CL. CNR IER QUOD,

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
