# Amoenitates academicae. Vol. 7 497

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/497

PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit ANDREAS SPARRMAN, Uplandus. Upsaliae 1768. Novembr. 30. D. D. primo usque tempore, quo tenera mens incepit ad res in stupendo naturae opificio obA vias attendere, incredibili flagravit studio, pulcherrimos, quos in Vegetabilium atque Animalium regno deposuit natura, scrutari Thesauros. Quae sane scientia vix dubito quin aliis plerisque praeripiat palmam, seu eximius quem in tota humani generis oeconomia praestat, spectetur usus, seu summa, qua suos cultores, in primis quibus in adyta ejus licet penetrare, perfundit voluptas. Felix mihi est oborta occasio voti fieri compotem, dum Nobilissimus Vir CAROL. GUST. EKEBERG, in Classe Reg. Navarcha, iter ad Chinam facturus, me sibi comitem singulari favore voluit adjungere. Laetus sane hanc accepi ansam, summi Numinis potentiae ac sapientiae legendi vestigia, per viam quae dimidiam, & quod super est, orbis terraquei ambit partem, alieni soli intuendi producta & peregrinas luTom VII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
