Latin
AETANOM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 74
Unproofread scanNot analysed yet
AETANOM QUAM PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit DANIEL JOHAN. OHRQVIST, Orebrogia Nericius. Vpsaliae 1764. Maji . D. S. M. iaeta, in sensu latiori, efl methodus sanitatem conservandi; sed strictiori significatu comprehendit notitiam atque usum sex rerum, ut dici solent, non naturalium, ex quibus sanitas praecipue dependet, quales sunt: Aër, Motus, Samnus, Ingesta, Excreta, Pathemata. Nobilis haec scientia, quae ipsa in sanitate tuenda versatur, primas haud ummerito tenet in choro disciplinarum. Quamvis enim nec thesauros, nec honores promittat amplissimos, quod tamen melius est praestat, cum modum sanitatis conservandae tradat. Divitias suas Croesus, Phthisi laborans, lubenter expromeret, modo sanitatem posset adquirere, &Salomo, hominum sapientissimus, Calculo renum adflictus, cum rudi plebejo, sed sano conditionem ac honores haud invitus mutasset; quid quod potentissimus Alexander, cancro fatali implicatus, imperium pro sanitate sine haesitatione dimitteret. Etenim sine bona valetudine felicitas nulla, gaudium nullum prostat. Si spernatur ab omnibus Imperans, populum suum gubernare nesciens, magis stultus dicendus homo, qui unicum suum corpus gubernare nequit, nec artem adeo necessariam addiscere curat. Vitam non accepimus brevem sed facimus, ut recte ait, Seneca.