Latin
AETANOM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 77
Unproofread scanNot analysed yet
Negant interdum matres se lac praebere posse; sed haec ratio est saepius lubrica &in sequiori sexu tam rara ac sterilitas. Si tamen mater amore infantis commota, mammas non subtrahit, ab ira &acidis imprimis cavere debet, ne puniatur &mater &foetus, illa bubonibus mammarum, hic acido multiplicabili in primis viis, &examinetur an vacua sit malis mentis &corporis; nec consumat liquores spirituosos imprimis jejuno ventriculo, unde saepius convelluntur &exspirant tenelli foetus. Operae sane pretium est noscere medelam contra Mammarum Bubones factos, quae pro pauperibus talis est: Aegra nutrix assumat, quam primum insultum observat, albi graeci 3j. Rob. Sambuci unc. ij. M. &sudet stragulis bene munita, quantum potest. Improbant nonnulli Cunarum usum, quem agitationi navis, eversionem ventriculi capitisque perturbationem efficienti, similem existimant; sed pro machina motus, utili atque innoxia, habentur rectius. Morbus infantum praecipuus Coryza, qui plerumque a frigore oritur, si frigida aqua in templis hyberno tempore tingantur; tollitur saepius, si suturae cranii, nares, nec non frons inungantur butyro Majoranae. Singultu etiam infans laborat, quoties frigori exponitur; nam systema nervosum hoc statu majus est ceteris partibus; ergo &valde sensibile, atque convulsionibus facile corripitur. Infantes communiter in cunis multum sudant, &hinc saepe ita excoriantur, ut non facile dormire possint; quo casu valent flores Zinci, semina Lycopodii &sicca omnia. Contra farina frumenti hac fine non utenda: nam non raro scatet Acaris, unde Scabies provenit. Ab acido spontaneo sedulo praeserventur infantes, cujus morbi prognosis evidenter cernitur, quando facies pallet &excreta alvina virentem habent colorem; contra hoc malum anima Rhei solet praescribi in minori dosi, per plures vices iteranda; sed redit tamen saepius malum, nisi nutrix quotdie in sudorem laboret, &ab acescentibus ingestis caveat. PUERITIA a dentione in pubertatem.