# Amoenitates academicae. Vol. 7 79

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, AETANOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/79

Excrescit jam corpus ad justam staturam, quare ex ordine naturae adsvescat climati, & sensim tingatur literis atque artibus, statu ac vitae generi aptis. Fugiat adolescens, tanquam venena, affectus vehementiores: hac enim aetate ponuntur fundamenta, quibus acumen ingenii, existimatio, pulchritudo, robur, agilitas & vigor per totam vitam erunt superstruenda. Pocula heic fugienda, nam febres ardentes sub hoc stadio facilius accenduntur. Debet adolescens evigilare prius, quam antea erat assvetus, ne evadat somnolentus & stupidus per totam vitam; curvus non incedere adsvescat, functiones enim viscerum & corporis laeduntur per crebram pressionem abdominis. Solent quidam collum arcte constringere collaribus, quo sanguis in capite copiosius colligitur, ejusque vasa distendit; collum inde coarctatur & elongatur ac Phthisi viam pandit. Foeminis hujus seculi vitio vertendum, quod se in gratiam politioris aevi, arctissime ligant thoracico; unde viscera comprimuntur & intestina constringuntur, quae semper debent esse libera, alioquin multa mala; hunc demum errorem maxime luant, aliquando uxores ingravidatae evasurae, cum puerperia inde reportant difficillima. JUVENTUS a Barba in Dentes sapientiae. Ad initium hujus stadii, si modo unquam, recte evigilandum est, atque ut in praecedente memoria, ita heic judicandi facultas exercenda. Juvenis acutioribus sensuum organis & alacriori gaudet ingenio; unde majori afficitur voluptate ex objectis, jam oculis obversantibus, vegeto pollens animo, vivida facultate imaginandi, & egregio memoriae robore.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
