# Amoenitates academicae. Vol. 7 81

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, AETANOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/81

Equitatio autem & pugillatus plus requirentes roboris, juventuti rectius reservantur. Natatio in hac aetate exercitium est incomparabile, sed, quod dolendum est, in desvetudinem apud nostrates jam venit: Corpus agile reddit, sanitatem firmat, transpirationem aperit, & e periculo saepe liberat. §. VII. VIRILE stadium a Dentibus sapientiae in Canos. Crescentibus annis crescere studia, curas atque labores haec aetas planum facit, quae jam fructus vitae antea bene seu male institutae reportat; felix qui semper diaetae manet studiosus, ne postea dici possit merito: fero sapiunt Phryges. Homines hoc in stadio animo gaudent constanti & firmo ut actiones secundum dictamen sanae rationis rite instituere valeant. Deinde excellentiores adsunt ingenii vires, unde hac aetate ad studia literaria & magna quaevis negotia suscipienda putantur aptissimi. Corpus jam fibras habet firmiores & densas, ut robore suo labores fortiter sustineat, & affectus facile reprimat. Morbis haec aetas exposita est paucis, nisi vel per perversam educationem ac Diaetam, vel per generationem adtrahuntur. Morbi frequentiores sub hoc stadio sunt Hypochondriasis & Colica. Qui praematuram fugere vult senectutem nihil agat vehementius. Versari jam atque laborare sub dio, quoties tempestas id permiserit debet. Errores in ingestis jam facilius quam alias, patitur, acriora tamen & imprimis potus generosos & heroicos vitet, qui tot homines in hoc stadio podagra & haemorrhoidibus infecere. Quo quis magis sudat, eo citius senectutem accelerat. Qui Tom. VII. bene & quantum satis est, hoc aetatis spatio, dormit, multos plerumque, ceteris paribus, numerabit annos. Nimia Venus semper machinam multum debilitat & senectutem tandem reddit infirmam. §. VIII. SENIUM est a canis ad mortem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
