# Amoenitates academicae. Vol. 7 84-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ARIIITCOM). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/84-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/84-2

mihi, MORBOS ARTIFICUM brevi dissertatione pertractandos, Illi; Quibus parere debeo, commendarunt; praecipue, cum in officio, quo apud Regem fungor Clementissimum, magna hominum etjam artibus manuariis dicatorum multitudo, meae sit curae atque fidei commissa quotidieAdeo vero solide hoc argumentum ab Italo doctissimo Ramazini in suo, de Morbis Artificum, libro, est elaboratum, ut maximi Idem, a Medicis habeatur pretii. Cum autem hic liber rarior sit atque difficilior; quam ut vulgo inservire queat, ego, non tantum optima quaeque ex hoc opere seligere, sed meas quoque & aliorum addere observationes, quas in arduo hoc argumento, & plurium omnino operam ad perfectum fastigium poscente, Ramazini reliquit intactas.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
