Latin
ARIIITCOM)
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 85
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim argumentum, non modo Artifici cuique, suo in artificio cavendos, determinet, sed &apertius, quam alia quaevis experimenta diaetetica, errores inde fluentes detegit, unde caussas morborum proximas, in praxi medica tantopere necessarias, expiscari licet, Artificia ut discant juvenes, serio est urgendum: Ars enim honesta Thesaurus est, quae, caeteris licet deficientibus, cultorem quavis in terra alit certissime. Captis Nostratibus, sub infelici cum Russis bello, in Sibiriam abductis, profuit valde artificium in juventute perceptum: Qui vero nullam didicerant artem, misere plerumque perierunt. Capti a Barbaris, si artificio quodam fuerint instructi, tantam per aliquot annos conquirunt pecuniam, ut ipsi, soluto pretio, in libertatem sese vindicent, aliis, sine lytro, ad pecora pascenda, relictis. Quin &Turcis, nobilitate haereditaria non superbientibus, artem profiteri non ingiorium est. Atque ut longinqua mittamus, in Patria nostra Pistores, Sutores, Sartores, Cuprarios, Cerevisiarios, Laniones aliosque locupletari videmus, licet cum magnatibus curru certent eorum Uxores &liberi; palatia sibi instruunt honorifica, cum alii, Scientias eruditas multo sudore multoque labore edocti, multis in rem literariam meritis, vitam vix sustineant. Frange leves calamos, &scinde Tulli libellos, Si dare futori calceus ille potest. Inde etiam nobilissimi quique nostrates priori seculo, cum Scientiis, artificium aliquod addiscere plerumque filios jusserunt, &Nobiliores Angli, qui nobilitatem &praedia, ad filium tantum natu maximum propagant, ad artificia caeteros, tanquam ad Asylum certissimum, ablegant. §. III. Cum adeo multa sint opificia, excercitiis &subjecto mire diversa, idemque opus sit quotidianum, fieri non potest, quin ex errore diaetetico, Artificio combinato, nisi caveas, multi oriantur morbi, id quod manifeste docent experimenta, sicque Opificibus idem, quod Bombyci, convenit Emblema: Arte mea pereo, tumulum mihi fabricor ipse.