Latin
ARIIITCOM)
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 86-2
Unproofread scanNot analysed yet
minimis suorum laborum fructibus in proprios usus retentis canendum, Sic vos non vobis; ex salsamentis, quibus apud nos vesci solent, vexat Scorbutus, Erysipelas, Cacoëthes; Sudor, qui laborantes exsiccat, fibrasque reddit rigidiores, salsis junctus alimentis, Osteocopum adfert &Ischiadicum dolorem. A multo laboro exsiccante, cum pauco somno, aquae potu &abusu spiritus frumenti, Melancholia generatur saepius. Aquam plerumque potantes &parum dormientes, macri evadunt. HORTULANI, per totam aestatem soli exurenti expositi, sudore &aestu exsiccantur, &perinde atque Indi fiunt melancholici.