# Amoenitates academicae. Vol. 7 86-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ARIIITCOM). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/86-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/86-2

minimis suorum laborum fructibus in proprios usus retentis canendum, Sic vos non vobis; ex salsamentis, quibus apud nos vesci solent, vexat Scorbutus, Erysipelas, Cacoëthes; Sudor, qui laborantes exsiccat, fibrasque reddit rigidiores, salsis junctus alimentis, Osteocopum adfert & Ischiadicum dolorem. A multo laboro exsiccante, cum pauco somno, aquae potu & abusu spiritus frumenti, Melancholia generatur saepius. Aquam plerumque potantes & parum dormientes, macri evadunt. HORTULANI, per totam aestatem soli exurenti expositi, sudore & aestu exsiccantur, & perinde atque Indi fiunt melancholici.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
