Latin
ARIIITCOM)
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 89
Unproofread scanNot analysed yet
Stupore manuum, Spasmo, Contractura, Coliea saturnina, Vomitu vexari solent. PICTORES, alios colorando, saepe decolores ipsi evadunt, forte quod ore saepius abstergant penicillum, cupro, mercurio, reliquis metallicis infectum; a flexura obliqua corporis, maxime ubi tectis pingendis occupantur, Colica pictorum laborare solent. LAPICIDAE, a pulvillis lapideis pulmoni illabentibus, Tussim calculosam incurrunt. Vesica in officinis eorum suspensa &arte clausa totum saepe pulveris pugillum continet, quem inde constat esse penetrantissimum. In Orsa Dalecarlorum, ubi Cotes caeduntur majores, raro vix quispiam annum attingit 40, Phthisi enim plerique intra 30 annos moriuntur. LITHANTRACIS FOSSORES, qui a teneris inter arctissima caedere Lithantracis strata consvescunt, toto fiunt corpore ad alterum latus, per flexionem continuam, Distorti. GYPSARII sive CALCARII, Tusses ex pulvisculis sentiunt horrendas; Labia ulcerosa, cum calx exstingvatur, Manusque, habent Rugosas, sed vix unquam Scabiosas. MURARII, qui in loco versantur humido, ut illi qui justo citius concamerationem novam lapidibus &calce exstructam habitare audent, in Haemitritaeam incidunt, saepe lethalem.