# Amoenitates academicae. Vol. 7 90

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ARIIITCOM). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/90

FIGULI Cachectici fiunt & Decolores, a loco humido cum argilla humectata; Rheumatici manibus pedibusque a calcando argillam frigidam; Contractura affliguntur manuum, a calcinatione plumbi pro vitrificatione. SALINARII, Scorbutici fiunt, ut plerisque observatum est locis, & Lippi, testante Behrn. OENOPOEI, ab halitu spirituoso cellulae, Veternosi, & Vertiginosi. Qui adstant vindemia, vel centies de die mingunt urinam tenuem, quod singulare. Ab urina nimia evadunt Tristes, & Macilenti. COQUI, a foco demum laborant Amblyopia. FORICARII facile omnes, a foetore summo, Lippi & Coecutientes evadunt, atque prae dolore oculorum vix quatuor horas de die laborando transigere queunt, sedentque postea per totum diem in loco obscuro tepida oculos aqua abluentes, foetor enim adeo est corrosivus, ut vasa inde argentea atque cuprea nigrescant, vixque purgari inde queant. Et haec quidem observatio primam doctissimo Ramazino librum, tantopere antea laudatum, consignandi dedit occasionem. Hinc Lifterati & quotquot oculos suos conservare student, purum in conclavibus suis servent odorem, nec oculis matula impura noceat. VESPILLONES plerumque omnes, sunt Luridi, Cachectici, & Febribus acutis expositi. Asphixia quoque, uno momento pereunt, si sepulcra diu inclusa, intrant incauti. LANIONES qui vapores pecorum excoriatorum tepidos quotidie attrahunt, Ferociores evadunt atque ad pugnandum acres, & immites, unde etiam Londini nemini Lanionum in caussa capitali Judicem agere est permissum. CORIARII omnes fere Luridi sunt foetore, uti etiam Anhelosi. LOTRICES Cachexiam habent a lixivii noxio odore; Oedema a stando in aquis. Dysmenorrhoeam ab aqua frigida; Paronychiam a sapone, nec non a calore & frigore digitorum alterno Rhagades manuum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
