Latin
ARIIITCOM)
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 91
Unproofread scanNot analysed yet
BALNEATORES a loco humido calido, &defectu aëris liberi, evadunt Cachectici, Pallidi, Luridi. OLEARII, aeque ac illi, qui lampadibus utuntur pravo oleo, vel candelis sebo non satis bono, Stupores, Cephalalgias &Vertigines sentiunt. Pessime vero valent qui in Italia e nucibus juglandis oleum exprimunt. CANDELARII, a liquefacti sebi pessimo foetore, obnoxii Cephalalgia, Nausea, Vomitu. FULLONES, ab odore saponis, urinae, olei, quo purgant lanificia, Cachexiam, Dyspnaeam, Tussim, Anorexiam reportant. AMYLOPOEI, Triticum aqua in vase lapideo macerant ad germinationem, quod dein nudis pedibus teritur, ut inde massam manibus pressam colligant, succum sole exsiccant, unde foetor exsurgit horrendus, ut aliquando, ne suffocentur, cogantur intermittere: corripiuntur hi Cephalalgia, Tussi, Dyspnaea. MOLITORES, a farina volatili Phthisici, &ab eadem, pulmones intrante, Asthmatici &Hydropici, ut &a rotarum sono Surdastri. PISTORES, similiter a farina Rauci, Anbelosi, Asthmatici; Manus plerumque habent majores, exercitium enim membrum magnificat. CRINIUM adscititiorum artifices; pariter a farina Anhelosi fiunt, &a pulvere, Caliginosi.