# Amoenitates academicae. Vol. 7 92

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ARIIITCOM). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/92

CRIBRATORES e pulvere, mota fruge, exsurgente, Orthopnoici, Anhelosi, Hydropici; ab acaris vero Pthiriosi & Scabiosi. CARMINATORES, a lini seu cannabis pulvere Pallidi, Anhelosi, Asthmatici; a floccis Lippi. Carminatores folliculorum serici, raro consenescunt, particulae enim Bombycis acres corrosivae sunt, unde integrae familiae saepe Phthisi pereunt & Tussi infestantur. CARBONARII, a pulvere carbonum irresolubili, intra pulmones recepto, Pallidi, Tussiculosi, Asthmatici, Phthisici. AEDILES, a labore ponderoso, Curvi, dorso labore fracto, unde Dolor Dorsi & Femorum; a ponderibus presso sanguine minimorum vasculorum, Ischiadici; a summis ponderibus elevandis, Herniosi. BAJULI, portando onera, a curvato in fornicem corpore, evadunt Curvi; a ponderibus Herniosi; a distento sub portandum pulmone, Asthmatici. SUTORES, Curvi, Gibbosi genibus inflexis Claudicantes, a continua flexione, his brachia crassa, & Thoracis musculi robusti; Labor enim praecordia firmat. SARTORES incedunt gressu gradatorio a compressis pedibus sub sedendo, Dorsoque curvi sunt. Nobiliores nostrae puellae, jam ad arculum, acuminatas lacinias consuendo, exercentur, unde omoplatis distentis, Gibbosae evadunt. Caveant itaque, quae sapiunt. TEXTORES, a pressione abdominis incurrunt Obstructiones Viscerum, Lien & Hepar habent schirrosum. TEXTRICES, a pressione sanguinis versus uterum Lasciviores: saepe Haemorrhagia laborant uteri; a pressione temorum Dolores Ischiadici. SALTATRICES, saepe Dysmenorrhaea laborant, roborato utero, teste Ramazino. CURSORES, currendo Praecordia labefactant, Cor exagitant, Pulmones distendunt. His saepe dolet Latus sinistrum, liene tumido. Herniosi saepe exsultatione, Asthmatici a distentis pulmonibus. EQUISONES Calculosi, ab exagitatis & defatigatis renibus; Libidinofi a concussione genitalium. Adveniunt Harrmorrhoides, a frictione & concussione Ani. Haematuria, rigido corpore concusso. CANTORES, Herniosi, uti Infantes multum ejulantes, & musici Bassum inflantes; Haemoptysi, a sanguine ad Trachaeam presso.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
