Latin
ARIIITCOM)
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 93
Unproofread scanNot analysed yet
Oculi rubri a vociferatione; Raucedo &Angina a labore partis, ut equi agilissimi primum claudicantes; Tinnitus seu palpitatio Temporum &pulsatio cerebri, a distentis vasis. CANTRICES saepius Dysmenorrhoea laborant, forte a derivato sanguine ad superiora. AEDITUI apud Indos, qui stentoria voce horas proclamant, plerumque evadunt Caeci, observante Koempfero. Ut paucis me expediam: STATARII artifices, quemadmodum etiam Cubicularii Regii, &veterum Haruspices, qui per totum diem stabunt, Pedes varicosos, &demum aedematosos, habent. Varicosus fiet Haruspex. Martialis. SEDENTARII, ut &Litterati, Assessores muneribus praeclari, Obstipata saepe alvo laborant; motus enim auget excretiones, quies vero retardat. Ab obstipatione, uti etiam ab angulo recto vasorum illacorum sub sedendo, Haemorrhoidarii fiunt. PULVERI expositi, omnes fere Anhelosi &Tursiculosi. FOETIDO loco constituti, omnes Pallidi &Cachectici, Oculis debilitatis, LABOR moderatus magnificat membrum, nimius vero destruit, parcior debilitat.