# Amoenitates academicae. Vol. 7 93

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ARIIITCOM). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/93

Oculi rubri a vociferatione; Raucedo & Angina a labore partis, ut equi agilissimi primum claudicantes; Tinnitus seu palpitatio Temporum & pulsatio cerebri, a distentis vasis. CANTRICES saepius Dysmenorrhoea laborant, forte a derivato sanguine ad superiora. AEDITUI apud Indos, qui stentoria voce horas proclamant, plerumque evadunt Caeci, observante Koempfero. Ut paucis me expediam: STATARII artifices, quemadmodum etiam Cubicularii Regii, & veterum Haruspices, qui per totum diem stabunt, Pedes varicosos, & demum aedematosos, habent. Varicosus fiet Haruspex. Martialis. SEDENTARII, ut & Litterati, Assessores muneribus praeclari, Obstipata saepe alvo laborant; motus enim auget excretiones, quies vero retardat. Ab obstipatione, uti etiam ab angulo recto vasorum illacorum sub sedendo, Haemorrhoidarii fiunt. PULVERI expositi, omnes fere Anhelosi & Tursiculosi. FOETIDO loco constituti, omnes Pallidi & Cachectici, Oculis debilitatis, LABOR moderatus magnificat membrum, nimius vero destruit, parcior debilitat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
