# Amoenitates academicae. Vol. 7 94

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/94

PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit ISACUS UDDMAN, Ostrobotniensis. Vpsaliae 1763. Junii 17. I. N. J. logitanti mihimet de argumento quodam medico, speciminis Academici instar edendo, atque ingentem juxta perlustranti morborum aciem Medicis dudum cognitam, quaecunque fere se obtulit hujus generis materies, eam ad varias eruditi orbis Academias toties deprehendi discussam vexatamque, ut vix nisi tritissima, vel, quod ajunt, crambem bis & vel centies recoctam offenderem. Quid? quod nihil fere invenire licet, quod non multis ex Auctoribus est compilatum, transfusumque; unde non potuit non repetita ista ac continuata exscribendi opera, perinde ac longioribus meandris rivus a fonte profluens, turbida provenire ac impura. Accedit huc summa Auctorum in scribendo inconstantia, quin & non minor experientiae disparitas, quibus factum est, ut alia ex aliis bona fide transtulerint, ubi propriae uniuscujusque cessarint observationes. Verbo: de morbis novi quidquam aut satis masculi prodere juvenilis nequaquam conatus est, ac vix nisi eorum, qui longo medendi usu consenuerunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
